Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[11]
nunquam vera species ab utilitate dividitur.
sed hoc quidem discernere modici iudicii est.
illud observatione dignius, quod hic ipse honestus
ornatus materiae genere esse debebit1 variatus.
atque, ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet. namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque
omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis
exponit, ut quod non insidietur nec ad victoriam sed
ad solum finem laudis et gloriae tendat.
1 esse debebit, Halm: decidit, AG.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.