Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
similis
autem ratio est in omnibus. nam si neque pauciora
quam oportet neque plura neque inordinata aut
indistincta dixerimus, erunt dilucida et negligenter
quoque audientibus aperta; quod et ipsum in consilio
[p. 210]
est habendum, non semper tam esse acrem iudicis
intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat
et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae
suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus
avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in
animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam
non intendatur, incurrat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.