Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
sed nonnunquam etiam
rei totius hic summa constituta. An1 vero si exheredatum a se filium pater testatus fuerit elogio, propterea quod is meretricem amaverit, non omnis hic
erit quaestio, an huic delicto pater debuerit ignoscere et centumviri tribuere debeant veniam? sed
etiam in formulis, cum poenariae sunt actiones, ita
causam partimur, an commissa sit poena, an exigi
debeat. id autem, quod illi viderunt, verum est,
reum a iudicibus hoc defensionis modo liberari non
posse.
1 constituta. An, Zumpt: constitutam, G: constitute iam A.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.