Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
altercationis praecepta poterant videri tunc
inchoanda, cum omnia, quae ad continuam orationem
pertinent, peregissem, nam est usus eius ordine ultimus; sed, cum sit posita in sola inventione neque
habere dispositionem possit nec elocutionis ornamenta
magnopere desideret aut circa memoriam et pronuntiationem laboret, prius quam secundam quinque
partium, hanc quae tota ex prima pendet tractaturus
[p. 502]
non alieno loco videor; quam scriptores alii fortasse
ideo reliquerunt, quia satis ceteris praeceptis in hanc
quoque videbatur esse prospectum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.