Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[112]
etiam illud, quod Cicero Caerelliae scripsit
reddens rationem, cur illa C. Caesaris tempora tam
patienter toleraret, haec aut animo Catonis ferenda
sunt aut Ciceronis stomacho; stomachus enim ille habet
aliquid ioco simile. haec, quae movebant, dissimulanda mihi non fuerunt; in quibus ut erraverim,
legentes tamen non decepi, indicata et diverse
opinione, quam sequi magis probantibus liberum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.