Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
sunt et illi leniores epilogi, quibus adversario
satisfacimus, si forte sit eius persona talis, ut illi
debeatur reverentia, aut cum amice aliquid commonemus et ad concordiam hortamur. quod est genus
egregie tractatum a Passieno, cum Domitiae uxoris
suae pecuniaria lite adversus fratrem eius Ahenobarbum ageret; nam, cum de necessitudine multa dixisset, de fortuna quoque, qua uterque abundabat,
adiecit: nihil vobis minus deest, quam de quo contenditis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.