Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. omnis igitur probatio artificialis constat aut
signis aut argumentis aut exemplis. nec ignoro
plerisque videri signa partem argumentorum. quae
mihi separandi ratio haec fuit prima, quod sunt
paene ex illis inartificialibus; cruenta enim vestis
et clamor et livor et talia sunt instrumenta, qualia
tabulae, rumores, testes; nec inveniuntur ab oratore,
sed ad eum cum ipsa causa deferuntur;
[2]
altera, quod
signa, sive indubitata sunt, non sunt argumenta, quia,
ubi ilia sunt, quaestio non est, argumento autem nisi
in re controversa locus esse non potest; sive dubia,
non sunt argumenta sed ipsa argumentis egent.
[3]
dividuntur autem in has duas primas species,
[p. 196]
quod eorum alia sunt, ut dixi, quae necessaria sunt,
alia quae non necessaria.1 Priora illa sunt quae
aliter habere se non possunt, quae Graeci vocant
τεκμήρια, quia sunt ἄλυτα σημεῖα, quae mihi vix
pertinere ad praecepta artis videntur; nam ubi est
signum insolubile, ibi ne lis quidem est.
[4]
id autem
accidit, cum quid aut necesse est fieri factumve esse
aut omnino non potest fieri vel esse factum; quo in
causis posito non est lis facti. hoc genus per omnia
tempora perpendi solet.
[5]
nam et coisse eam cum
viro, quae peperit, quod est praeteriti, et fluctus
esse, cum magna vis venti in mare incubuit, quod
coniuncti, et eum mori, cuius cor est vulneratum,
quod futuri, necesse est. nec fieri potest, ut ibi
messis sit, ubi satum non est, ut quis Romae sit,
cum est Athenis, ut sit ferro vulneratus, qui sine
cicatrice est.
[6]
Sed quaedam et retrorsum idem valent,
ut vivere hominem qui spirat, et spirare qui vivit.
quaedam in contrarium non recurrent; nec enim,
quia movetur qui ingreditur, etiam ingreditur qui
movetur.
[7]
Quare potest et coisse cum viro, quae
non peperit, et non esse ventus in mari, cum est
fluctus, neque utique cor eius vulneratum esse, qui
perit. ac similiter satum fuisse potest, ubi non
[p. 198]
fuit messis, nec fuisse Romae, qui non fuit Athenis,
nec fuisse ferro vulneratus, qui habet cicatricem.
[8]
alia sunt signa non necessaria, quae εἰκότα Graeci
vocant; quae etiamsi ad tollendam dubitationem sola
non sufficiunt, tamen adiuncta ceteris plurimum valent.
[9]
signum vocatur, ut dixi, σημεῖον quamquam id quidam indicium quidam vestigium nominaverunt, per
quod alia res intellegitur, ut per sanguinem caedes.
At sanguis vel ex hostia respersisse uestem potest
vel e naribus profluxisse: non utique, qui vestem
cruentam habuerit, homicidium fecerit.
[10]
Sed ut
per se non sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii
loco ducitur, si inimicus, si minatus ante, si eodem
in loco fuit; quibus signum cum accessit, efficit
ut, quae suspecta erant, certa videantur.
[11]
alioqui
sunt quaedam signa utrique parti communia, ut
livores, tumores (nam videri possunt et veneficii et
cruditatis) et vulnus in pectore sua manu et aliena
perisse dicentibus, in quo est. haec proinde firma
habentur atque extrinsecus adiuvantur.
[12]
eorum autem, quae signa sunt quidem, sed
non necessaria, genus Hermagoras putat, non esse
[p. 200]
virginem Atalantam, quia cum iuvenibus per silvas
vagetur. quod si receperimus, vereor, ne omnia
quae ex facto ducuntur signa faciamus. eadem
tamen ratione qua signa tractantur.
[13]
nec mihi videntur Areopagitae, cum damnaverint puerum coturnicum oculos eruentem, aliud iudicasse quam id
signum esse perniciosissimae mentis multisque malo
futurae, si adolevisset. unde Spurii Maelii Marcique
Manlii popularitas signum adfectati regni est existimatum.
[14]
Sed vereor, ne longe nimium nos ducat
haec via. nam si est signum adulterae lavari cum
viris, erit et convivere cum adolescentibus, deinde
etiam familiariter alicuius amicitia uti; fortasse
corpus vulsum, fractum incessum, vestem muliebrem
dixerit mollis et parum viri signa, si cui (cum signum
id proprie sit, quod ex eo, de quo quaeritur, natum
sub oculos venit) ut sanguis e caede, ita illa ex impudicitia fluere videantur.
[15]
ea quoque quae, quia
plerumque observata sunt, vulgo signa creduntur, ut
prognostica. vento rubet aurea Phoebe et cornix
plena pluviam vocat improba voce, si causas ex qualitate
[p. 202]
caeli trahunt, sane ita appellentur.
[16]
nam si vento
rubet luna, signum venti est rubor. et si, ut idem
poeta colligit, densatus et laxatus aer facit, ut sit
inde ille avium concentus, idem sentiemus. sunt
autem signa etiam parva magnorum, ut vel haec ipsa
cornix; nam maiora minorum esse, nemo miratur.
1 sunt. . non necessaria added by Regius,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.