Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
et quoniam similium alia facies in alia
ratione, admonendum est rarius esse in oratione illud genus, quod εἰκόνα Graeci vocant (quo exprimitur
rerum aut personarum imago, ut Cassius: quis istam
faciem planipedis senis torquens?) quam id, quo probabilius fit quod intendimus: ut, si animum dicas excolendum, similitudine utaris terrae, quae neglecta
spinas ac dumos, culta fructus creat; aut si ad curam
[p. 286]
rei publicae horteris, ostendas apes etiam formicasque,
non modo muta, sed etiam parva animalia, in commune
tamen laborare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.