Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[23]
nam παραβολή quam Cicero collationem vocat, longius res quae comparentur repetere solet. neque hominum modo inter se opera
similia spectantur, ut Cicero pro Murena facit:
quodsi e portu solventibus, qui iam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo studio solent et tempestatum
rationem et praedonum et locorum (quod natura adfert,
ut iis faveamus, qui eadem pericula, quibus nos perfuncti
sumus, ingrediantur), quo me tandem animo esse oportet,
prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc,
cui video maximas tempestates esse subeundas? sed et a
mutis atque etiam inanimis interim simile1 huiusmodi ducitur.
1 simile, added by Halm.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.