Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[68]
tutius, quod Cicero pro
Caecina facit, cum interrogat, si haec actio non sit,
quae sit? simul enim removentur omnia. vel cum
duo ponentur inter se contraria, quorum tenuisse
[p. 238]
utrumlibet sufficiat, quale Ciceronis est, unum quidem
certe, nemo erit tam inimicus Cluentio, qui mihi non concedat; si constet corruptum illud esse indicium, aut ab
Habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non
ab Habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico,
purgo Habitum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.