Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
reus contra
tunc narrationem subtrahet, cum id, quod obiicitur,
neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris
quaestione consistet; ut in eo, qui, cum pecuniam
privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est,
confessio verecundior quam expositio: Non negamus
[p. 54]
de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen
accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non
sacra; vos autem de hoc cognoscetis, an sacrilegium
sit admissum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.