Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
causa quoque ex causa, id est
αἴτιον ἐξ αἰτίου nasci videtur, quale est: Occidit
Agamemnonem Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat. iidem putant et sub una quaestione plures esse
rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam
matris necatae, quod responsis sit impulsus; quot
autem causas faciendi, totidem iudicationes; nam et
haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.