Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
hanc igitur quaestionem
veluti principalem vocant ζήτημα. ratio autem est,
qua id, quod factum esse constat, defenditur. et
cur non utamur eodem, quo sunt usi omnes fere,
exemplo? Orestes matrem occidit, hoc constat;
dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis; quaestio,
an iuste fecerit, ratio, quod Clytaemnestra maritum
suum, patrem Orestis, occidit; hoc αἴτιον dicitur.
[p. 524]
κρινόμενον autem iudicatio, an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.