previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. his inventis, intuendum deinceps Hermagorae videtur, quid sit quaestio, ratio, iudicatio, continens, vel, ut alii vocant, firmamentum. quaestio latius intelligitur omnis, de qua in utramque partem vel in plures partes dici credibiliter potest. [2] in iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo, quo dicimus multas quaestiones habere controversiam, quo etiam minores omnes complectimur, altero, quo significamus summam illam, in qua causa vertitur; de hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit, [3] quid factum sit, an recte factum sit. has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia. nam et quaestionem ex quaestione nasci et speciem in species dividi convenit. [4] hanc igitur quaestionem veluti principalem vocant ζήτημα. ratio autem est, qua id, quod factum esse constat, defenditur. et cur non utamur eodem, quo sunt usi omnes fere, exemplo? Orestes matrem occidit, hoc constat; dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis; quaestio, an iuste fecerit, ratio, quod Clytaemnestra maritum suum, patrem Orestis, occidit; hoc αἴτιον dicitur. [p. 524] κρινόμενον autem iudicatio, an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi. [5] quidam diviserunt αἴτιον et αἰτίαν ut esset altera, propter quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemnestra, altera, qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. sed tanta est circa verba dissensio, ut alii αἰτίαν causam iudicii, αἴτιον autem facti vocent, alii eadem in contrarium vertant. latinorum quidam haec initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant. [6] causa quoque ex causa, id est αἴτιον ἐξ αἰτίου nasci videtur, quale est: Occidit Agamemnonem Clytaemnestra, quia ille filiam communem immolaverat et captivam pellicem adducebat. iidem putant et sub una quaestione plures esse rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae, quod responsis sit impulsus; quot autem causas faciendi, totidem iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit. [7] sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes (ut ego arbitror) potest, ut in eo, qui, cum adulteram deprehensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit. causa enim est una, adulter fuit; quaestiones et iudicationes, an [p. 526] illo tempore, an illo loco licuerit occidere. [8] sed sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status habeant, causae tamen status unus sit, ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime propria, de qua pronuntiatur. [9] συνέχον autem (quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem) quibusdam id videtur esse, post quod nihil quaeritur, quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur. [10] causa facti non in omnes controversias cadit. nam quae fuerit causa faciendi, ubi factum negatur? at ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in Rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit. [11] nam in coniectura est quaestio ex illo factum, non factum an factum sit. ibi ergo iudicatio, ubi quaestio, quia in eadem re prima quaestio et extrema disceptatio. at in qualitate, matrem Orestes occidit: recte, non recte, an recte occiderit, quaestio nec statim iudicatio. quando ergo? ilia patrem meum occiderat; sed non ideo tu matrem debuisti occidere; an debuerit, hic iudicatio. [12] [p. 528] Firmamentum autem verbis ipsius ponam: si velit Orestes dicere eiusmodi anzimunm matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis etfamiliae, ut ab ea poenas liberi potissimum sui petere debuerint. [13] utuntur alii et talibus exemplis: qui bona paterna consumpserit, ne contionetur; in opera publica consumpsit; quaestio, an, quisquis consumpserit, prohibendus sit: iudicatio, an, qui sic. [14] vel, ut in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim sibi inferentem interfecit, quaestio, an iure fecerit, ratio, quod is vim afferebat; iudicatio, an indemnatum, an tribunum a milite occidi oportuerit. [15] alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant. quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit. [16] iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit. ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti, quae non sit propria quaestionis, et de ea iudicati. A quibus multum dissentio. nam et illa quaestio, an omnes, qui paterna bona consumpserint, contione sint prohibendi, habeat oportet suam iudicationem. ergo non alia quaestio alia iudicatio erit, sed plures [p. 530] quaestiones et plures iudicationes. [17] quid? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? nam si est insidiatus Clodius, sequitur, ut recte sit occisus. cum vero in aliquam rem missa causa recessum est a quaestione, quae erat, et hic constituta quaestio, ubi iudicatio est.1

[18] paulum in his secum etiam Cicero dissentit. nam in Rhetoricis (quemadmodum supra dixi) Hermagoran est secutus; in Topicis ex statu effectam contentionem κρινόμενον existimat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens qua de re agitur appellat; quibus id contineatur, continentia, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit; [19] at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum. verius igitur et brevius ii, qui statum et continens et iudicationem idem2 esse voluerunt; continens autem id esse, quo sublato lis esse non possit. [20] hoc mihi videntur utramque causam complexi, et quod [p. 532] Orestes matrem et quod Clytaemnestra Agamemnonem occiderit. iidem iudicationem et statum consentire semper existimarunt, neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.

[21] verum haec adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laborat, a nobis in hoc assumpta solum, ne parum diligenter inquisisse de opere, quod aggressi sumus, videremur; simplicius autem instituenti non est necesse per tam minutas rerum particulas rationem docendi concidere. [22] quo vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit. [23] haec autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages fatigabit nec corpus orationis in parva momenta diducendo consumet. nam qui viderit, quid sit, quod in controversiam veniat, quid in eo et per quae velit efficere pars diversa, quid nostra, quod in primis est intuendum, nihil eorum ignorare, de quibus supra diximus, poterit. [24] neque est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus [p. 534] usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat; quae omnia idem sunt. nam et de eo quaestio est, quod in controversiam venit, et de eo iudicatur, de quo quaestio est. [25] sed non perpetuo intendimus in haec animum et cupiditate laudis utcunque acquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de his, quae accepimus, illic, de quibus volumus. [26] nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant. [27] theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. his plura intelliguntur: uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione; ut dicimus, caput rei est, apud Menandrum κεφάλαιόν ἐστιν. in universum autem, quidquid probandum est, erit caput; sed id maius aut minus. [p. 536]

et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita, [28] verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.

1 causa est recessum est a quaestione quae erat et hic constituta quaestio iudicatio et, A: causa est recessum et a quaestione quae erat hic constituta quaestio ubi iudicatio est, B. The reading and meaning are very uncertain.

2 idem, added by Regius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Harold Edgeworth Butler, 1920)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: