Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. scio, quaeri etiam, naturane plus ad eloquentiam conferat an doctrina. quod ad propositum
quidem operis nostri nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror, quam esse in hoc loco
quaestionem velimus.
[2]
nam si parti utrilibet omnino
alteram detrahas, natura etiam sine doctrina multum
valebit, doctrina nulla esse sine natura poterit. sin
ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque
maius adhuc credam naturae esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae
putabo; sicut terrae nullam fertilitatem habenti
nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile
aliquid etiam nullo colente nascetur, at in solo
fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli
efficiet.
[3]
et, si Praxiteles signum aliquod ex molari
lapide conatus esset exsculpere, Parium marmor
mallem rude; at si illud idem artifex expolisset,
plus in manibus fuisset quam in marmore. denique
natura materia doctrinae est; haec fingit, illa fingitur. nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte
pretium est, ars summa materia optima melior.
[p. 350]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.