Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[60]
facimus tamen hoc libenter; nam nec
cuiquam sunt iniucunda quae cantant ipsi, et laboris
in hoc quam in agendo minus est. et sunt quidam,
qui secundum alia vitae vitia etiam hac ubique
audiendi, quod aures mulceat, voluptate ducantur.
[p. 276]
Quid ergo? non et Cicero dicit esse aliquem in
oratione cantum obscuriorem? et hoc quodam naturali
initio venit? ostendam non multo post, ubi et
quatenus recipiendus sit hic flexus et cantus quidem
sed, quod plerique intelligere nolunt, obscurior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.