Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
itaque nares etiam ac pectus eo
tempore tument, atque omnia velut germinant eoque
sunt tenera et iniuriae obnoxia. sed, ut ad propositum redeam, iam confirmatae constitutaeque voci
genus exercitationis optimum duco, quod est operi
simillimum, dicere cotidie sicut agimus. namque
hoc modo non vox tantum confirmatur et latus, sed
etiam corporis decens et accommodatus orationi
motus componitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.