Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
inde interruptus actionis impetus et resistens ac
salebrosa oratio; et qui dicit ediscenti similis, etiam
omnem bene scriptorum gratiam perdit vel hoc ipso,
quod scripsisse se confitetur. memoria autem facit
etiam prompti ingenii famam, ut illa, quae dicimus,
non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur; quod et oratori et ipsi causae plurimum confert.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.