Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
et forsitan hoc sunt
adiuti qui, auctione dimissa, quid cuique vendidissent
testibus argentariorum tabulis reddiderunt; quod
praestitisse Hortensium dicunt. minus idem proderit
in ediscendis, quae orationis perpetuae erunt. nam
et sensus non eandem imaginem quam res habent,
cum alterum fingendum sit, et horum tamen utcunque commonet locus, sicut sermonis alicuius habiti.
at1 verborum contextus eadem arte quomodo comprehendetur?
1 At, added by Halm.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.