Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21]
quod de domo dixi,
et in operibus publicis et in itinere longo et urbium
ambitu et picturis fieri potest. etiam fingere sibi
has imagines licet. opus est ergo locis, quae vel
finguntur vel sumuntur, et imaginibus vel simulacris,
quae utique fingenda sunt. imagines voces sunt,
quibus ea quae ediscenda sunt notamus, ut, quomodo
Cicero dicit, locis pro cera, simulacris pro litteris
utamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.