Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
memoriam quidam naturae modo esse munus
existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum,
[p. 212]
sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur; et
totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi
ceterae partes hoc velut spiritu continentur. nam
et omnis disciplina memoria constat, frustraque
docemur, si quidquid audimus praeterfluat; et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique
factorumque velut quasdam copias, quibus abundare
quasque in promptu semper habere debet orator,
eadem illa vis praesentat. neque immerito thesaurus
hic eloquentiae dicitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.