Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[58]
praeter hoc
tamen, quod est commune, propriam moderationem
quaedam causae desiderant. quapropter et, qui
curationem bonorum patris postulabit, doleat eius
valetudinem; et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam
necessitatem, nec hoc paucis modo verbis, sed toto
colore actionis, ut id eum non dicere modo, sed
etiam vere dicere appareat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.