Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
defenditur enim aliquatenus aetate, dignitate,
auctoritate; quae tamen vix in ullo tanta fuerint,
ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit
aliqua moderatione sicut omnia, in quibus patronus
argumentum ex se ipso pete. quid fuisset tumidius,
si accipiendum criminis loco negasset Cicero equitis
Romani esse filium, se defendente? at ille fecit
hoc etiam fauorabile coniungendo cum iudicibus
dignitatem suam: equilis autenm Romani esse filium,
criminis loco poni ab accusatoribus, neque vobis iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.