Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[30]
plerumque autem multa agentibus accidit, ut
maxime necessaria et utique initia scribant, cetera
quae domo adferunt cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant; quod fecisse M. Tullium
commentariis ipsius apparet. sed feruntur aliorum
quoque et inventi forte, ut eos dicturus quisque
[p. 150]
composuerat, et in libros digesti, ut causarum quae
sunt actae a Ser. Sulpicio, cuius tres orationes extant;
sed hi de quibus loquor commentarii ita sunt exacti,
ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis videantur
esse compositi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.