nec pluteum,etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus. [22] denique ut semel quod est potentissimum dicam, secretum in4 dictando perit. atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit. non tamen protinus audiendi, qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent. [23] mihi certe [p. 104] iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. namque illa, quae ipsa delectant, necesse est avocent ab intentione operis destinati. neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest, et quocunque respexit, desinit intueri quod propositum erat. [24] quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere. [25] Demosthenes melius, qui se in locum, ex quo nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset, recondebat ne aliud agere mentem cogerent oculi. ideoque lucubrantes silentium noctis et clausum cubiculum et lumen unum velut tectos5 maxime teneat. [26] sed cum in omni studiorum genere tum in hoc praecipue bona valetudo, quaeque eam maxime praestat, frugalitas, necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem refectionemque nobis data in acerrimum laborer convertimus. cui tamen non plus irrogandum est quam quod somno supererit, haud deerit. [27] obstat enim diligentiae scribendi etiam fatigatio, et abunde, si vacet, lucis spatia sufficiunt; occupatos in noctem necessitas agit. est tamen lucubratio, quotiens ad eam integri ac refecti venimus, optimum secreti genus. [p. 106] [28] sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiiciendi codices erunt et deplorandus dies; verum incommodis repugnandum et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient vincat intentio; quam si tota mente in opus ipsum direxeris, nihil eorum, quae oculis vel auribus incursant, ad animum perveniet. [29] An vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut obvios non videamus et itinere deerremus: non consequemur idem, si et voluerimus? non est indulgendum causis desidiae. nam si non nisi refecti, non nisi hilares, non nisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimarimus, semper erit propter quod nobis ignoscamus. [30] quare in turba, itinere, conviviis etiam faciat sibi cogitatio ipsa secretum. quid alioqui fiet, cum in medio foro, tot circumstantibus iudiciis, iurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit subito continua oratione dicendum, si particulas quas ceris mandamus nisi in solitudine reperire non possumus? propter quae idem ille tantus amator secreti Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere. [31] illa quoque minora (sed nihil in studiis parvum [p. 108] est) non sunt transeunda: scribi optime ceris, in quibus facillima est ratio delendi, nisi forte visus infirmior membranarum potius usum exiget, quae ut iuvant aciem, ita crebra relatione, quoad intinguntur, calami morantur manum et cogitationis impetum frangunt. [32] relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt vacuae tabellae, in quibus libera adiiciendo sit excursio. nam interim pigritiam emendandi angustiae faciunt aut certe novorum interpositione priora confundant. ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum. [33] debet vacare etiam locus, in quo notentur quae scribentibus solent extra ordinem, id est ex aliis, quam qui sunt in manibus loci, occurrere. irrumpunt enim optimi nonnunquam sensus, quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur, interim memoriae suae intentos ab alia inventione declinant ideoque optime sunt in deposito.
inquit, caedit nec demorsos sapit unguis,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. et haec quidem auxilia extrinsecus adhibentur; in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut
laboris sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus.
nec immerito M. Tullius hunc optimum effectorem ac
magistrum dicendi vocat; cui sententiae personam L.
Crassi in disputationibus quae sunt de oratore adsignando, iudicium suum cum illius auctoritate coniunxit.
[2]
scribendum ergo quam diligentissime et quam
[p. 92]
plurimum. nam ut terra alte refossa generandis alendisque
seminibus fecundior fit, sic profectus non a summio
petitus studiorum fructus effundit uberius et fidelius
continet. nam sine hac quidem conscientia ipsa illa
ex tempore dicendi facultas inanem modo loquacitatem dabit et verba in labris nascentia.
[3]
illic radices,
illic fundamenta sunt, illic opes velut sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque casus,
cum res exiget, proferantur. vires faciamus ante
omnia, quae sufficiant labori certaminum et usu non
exhauriantur.
[4]
nihil enim rerum ipsa natura voluit
magnum effici cito praeposuitque pulcherrimo cuique
operi difficultatem; quae nascendi quoque hanc fecerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus
parentis continerentur.
sed cum sit duplex quaestio, quomodo et quae
maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar.
[5]
sit primo vel tardus dum diligens stilus, quaeramus
optima nec protinus offerentibus se gaudeamus, adhibeatur iudicium inventis, dispositio probatis. delectus enim rerum uerborumque agendus est et
[p. 94]
pondera singulorum examinanda. post subeat ratio
collocandi versenturque omni modo numeri, non ut
quodque se proferet verbum occupet locum.
[6]
quae
quidem ut diligentius exsequamur, repetenda saepius
erunt scriptorum proxima. nam praeter id quod sic
melius iunguntur prioribus sequentia, calor quoque
ille cogitationis, qui scribendi mora refrixit, recipit
ex integro vires et velut repetito spatio sumit impetum; quod in certamine saliendi fieri videmus, ut
conatum longius petant et ad illud, quo contenditur,
spatium cursu ferantur; utque in iaculando brachia
reducimus et expulsuri tela nervos retro tendimus.
[7]
interim tamen, si feret flatus, danda sunt vela, dum
nos indulgentia illa non fallat. omnia enim nostra,
dum nascuntur, placent; alioqui nec scriberentur.
sed redeamus ad iudicium et retractemus suspectam
facilitate.
[8]
sic scripsisse Sallustium accepimus, et
sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. vergilium quoque paucissimos die composuisse versus
auctor est Varius. oratoris quidem alia condicio
est;
[9]
itaque hanc moram et sollicitudinem initiis
impero. nam primum hoc constituendum, hoc
[p. 96]
obtinendum est, ut quam optime scribamus; celeritatem
dabit consuetudo. paulatim res facilius se ostendent,
verba respondebunt, compositio sequetur, cuncta
denique ut in familia bene instituta in officio erunt.
summa haec est rei:
[10]
cito scribendo non fit, ut bene
scribatur; bene scribendo fit, ut cito. sed tum
maxime, cum facultas illa contigerit, resistamus ut
provideamus et efferentes equos frenis quibusdam
coerceamus; quod non tam moram faciet quam novos
impetus dabit. neque enim rursus eos, qui robur
aliquod in stilo fecerint, ad infelicem calumniandi
se poenam alligandos puto.
[11]
nam quomodo sufficere
officiis civilibus possit, qui singulis actionum partibus
insenescat? sunt autem quibus nihil sit satis; omnia
mutare, omnia aliter dicere quam occurrit velint;
increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti,
qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem.
[12]
nec promptum est dicere, utros peccare
validius putem, quibus omnia sua placent an quibus
nihil. accidit enim etiam ingeniosis adolescentibus
frequenter, ut labore consumantur et in silentium
usque descendant nimia bene dicendi cupiditate.
qua de re memini narrasse mihi iulium Secundum
illum, aequalem meum atque a me, ut notum est,
familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae
[p. 98]
tamen curae, quid esset sibi a patruo suo dictum.
[13]
is
fuit Iulius Florus, in eloquentia Galliarum, quoniam
ibi demum exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos disertus et dignus ilia propinquitate. is cum
Secundum, scholae adhuc operatum, tristem forte
vidisset, interrogavit, quae causa frontis tam adductae.
[14]
nec dissimulavit adolescens, tertium iam
diem esse, quod omni labore materiae ad scribendum
destinatae non inveniret exordium; quo sibi non
praesens tantum dolor, sed etiam desperatio in posterum fieret. tum Florus arridens, numquid tu, inquit, melius dicere vis quam potes?
[15]
ita se res habet.
curandum est ut quam optime dicamus; dicendum
tamen pro facultate. ad profectum enim opus est
studio non indignatione. ut possimus autem scribere
etiam plura et celerius, non exercitatio modo praestabit, in qua sine dubio multum est, sed etiam ratio;
si non resupini spectantesque tectum et cogitationem
murmure agitantes exspectaverimus quid obveniat;
sed quid res poscat, quid personam deceat, quod sit
tempus, qui iudicis animus intuiti, humano quodam
modo ad scribendum accesserimus. sic nobis et
initia et quae sequuntur natura ipsa praescribit.
[16]
certa sunt enim pleraque et, nisi coniueamus, in
[p. 100]
oculos incurrunt; ideoque nec indocti nec rustici diu
quaerunt, unde incipiant; quo pudendum est magis,
si difficultatem facit doctrina. non ergo semper
putemus optimum esse quod latet; immutescamus
alioqui, si nihil dicendum videatur, nisi quod non
invenimus.
[17]
diversum est huic eorum vitium, qui
primo decurrere per materiam stilo quam velocissimo
volunt et sequentes calorem atque impetum ex tempore scribunt; hanc silvam vocant. repetunt deinde
et componunt quae effuderant; sed verba emendantur et numeri, manet in rebus temere congestis quae
fuit levitas.
[18]
protinus ergo adhibere curam rectius
erit atque ab initio sic opus ducere, ut caelandum,
non ex integro fabricandum sit. aliquando tamen
adfectus sequemur, in quibus fere plus calor quam
diligentia valet.
satis apparet ex eo, quod hanc scribentium negligentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam.
[19]
nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non consequens celeritatem
eius manus; ille cui dictamus urget, atque interim
[p. 102]
pudet etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi
conscium infirmitatis nostrae timentes.
[20]
quo fit, ut
non rudia tantum et fortuita, sed impropria interim,
dum sola est connectendi sermonis cupiditas, effluant,
quae nec scribentium curam nec dicentium impetum
consequantur. at idem ille, qui excipit, si tardior in
scribendo aut incertior in intellegendo1 velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat
concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
[21]
tum illa, quae altiorem2 animi
motum sequuntur quaeque ipsa animum quodammodo concitant, quorum est iactare nanum, torquere
vultum, frontem et latus3 interim obiurgare, quaeque Persius notat, cum leviter dicendi genus
significat,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.