Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
imitatio autem (nam saepius idem dicam) non sit
tantum in verbis. illuc intendenda mens, quantum
fuerit illis viris decoris in rebus atque personis, quod
consilium, quae dispositio, quam omnia, etiam quae
[p. 90]
delectationi videantur data, ad victoriam spectent;
quid agatur prooemio, quae ratio et quam varia narrandi, quae vis probandi ac refellendi, quanta in
adfectibus omnis generis movendis scientia, quamque
laus ipsa popularis utilitatis gratia adsumpta, quae
tum est pulcherrima, cum sequitur, non cum arcessitur. haec si perviderimus, tum vere imitabimur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.