Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a doctis, inter ipsos
etiam mutuo reprehensa; atque utinam tam bona
imitantes dicerent melius quam mala peius dicunt.
nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii
satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere et
solam, ut sic dixerim, cutem vel potius illas Epicuri
figuras, quas e summis corporibus dicit effluere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.