Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
adde
quod1 M. Tullius ne Thucydidem quidem aut
Xenophontem utiles oratori putat, quanquam illum
bellicum canere, huius ore Musas esse locutas existimet.
licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico
nonnunquam nitore, dum in his, de quibus erit
quaestio, meminerimus, non athletarum toris, sed
militum lacertis opus2 esse; nec versicolorem illam,
qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene
ad forensem pulverem facere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.