Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
historia quoque alere oratorem quodam uberi1
iucundoque suco potest; verum et ipsa sic est
[p. 20]
legenda, ut sciamus, plerasque eius virtutes oratori
esse vitandas. est enim proxima poetis et quodammodo carmen solutum, et scribitur ad narrandum
non ad probandum, totumque opus non ad actum rei
pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis et ingenii famam componitur; ideoque et verbis
remotioribus et liberioribus figuris narrandi taedium
evitat.
1 uberi, Spalding: moveri, G.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.