Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2]
verum
ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si
quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum.
nam neque solida atque robusta fuerit unquam
eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra
lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit; et qui1 sciet quae quoque sint modo dicenda,
nisi tamen in procinctu paratamque ad omnes
casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris
incubabit.
1 fluitabit et qui, Halm: fluvit autem qui, G.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.