Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7. nunc, quoniam diximus, quae sit loquendi
regula, dicendum, quae scribentibus custodienda,
quod Graeci ὀρθογραφίαν vocant; hoc nos recte scribendi scientiam nominemus. cuius ars non in hoc
posita est, ut noverimus, quibus quaeque syllaba litteris
constet (nam id quidem infra grammatici officium
est), sed totam, ut mea fert opinio, subtilitatem in
dubiis habet.
[2]
ut longis syllabis omnibus apponere
apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa
verbi quod scribitur patent, sed interim necessarium,
cum eadem littera alium atque alium intellectum,
prout correpta vel producta est, facit; ut malus
arborem significat an hominem non bonum apice
distinguitur,
[3]
palus aliud priore syllaba longa aliud
sequenti significat, et cum eadem littera nominativo
casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur,
plerumque hac nota monendi sumus.
[4]
similiter
putaverunt illa quoque servanda discrimina, ut ex
praepositionem, si verbum sequeretur specto, adiecta
secundae syllabae s littera, si pecto, remota scriberemus.
[5]
illa quoque servata est a multis differentia,
ut ad, cum esset praepositio, d litteram, cum autem
coniunctio, t acciperet, itemque cum, si tempus significaret, per qu, si comitem, per c ac duas sequentes
scriberetur.
[6]
frigidiora his alia, ut quidquid c quartam haberet, ne interrogare his videremur; et
[p. 136]
quotidie non cotidie, ut sit quot diebus. verum haec
iam etiam inter ipsas ineptias evanuerunt.
[7]
quaeri solet, in scribendo praepositiones sonum
quem iunctae efficiunt, an quem separatae, observare
conveniat: ut, cum dico optinuit (secundam enim b
litteram ratio poscit,
[8]
aures magis audiunt p) et
immunis, illud enim, quod veritas exigit, sequentis
syllabae sono victum m gemina commutatur.
[9]
est
et in dividendis verbis observatio, mediam litteram
consonantem priori an sequenti syllabae adiungas:
haruspex enim, quia pars eius posterior a spectando
est, s litteram tertiae dabit; abstemius, quia ex
abstinentia temeti composita vox est, primae relinquet.
[10]
nam k quidem in nullis verbis utendum
puto, nisi quae significant, etiam ut sola ponatur.
hoc eo non omisi, quod quidam eam, quotiens
a sequatur, necessariam credunt, cum sit c littera,
quae ad omnes vocales vim suam perferat.
[11]
verum orthographia quoque consuetudini servit,
ideoque saepe mutata est. nam illa vetustissima
transeo tempora, quibus et pauciores litterae nec
similes his nostris earum formae fuerunt et vis
quoque diversa, sicut apud Graecos o litterae, quae
interim longa ac brevis ut apud nos, interim pro
[p. 138]
syllaba quam nomine suo exprimit posita est;
[12]
ut
Latinis veteribus d plurimis in verbis adiectam
ultimam, quod manifestum est etiam ex columna
rostrata, quae est Duilio in foro posita; interim g
quoque, ut in pulvinari Solis, qui colitur iuxta aedem
Quirini, vesperug, quod vesperuginem accipimus.
[13]
de
mutatione etiam litterarum, de qua supra dixi, nihil
repetere hic necesse est, fortasse enim sicut scribebant etiam loquebantur.
[14]
semivocales geminare diu
non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque
ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut
dixi, vocalibus scripserunt.
[15]
diutius duravit, ut e et
i iungendis eadem ratione qua Graeci ει uterentur;
ea casibus numerisque discreta est, ut Lucilius praecipit: iam puerei venere, e postremum. facito atque i,
Ut pueri plures fiant; ac deinceps idem: mendaci
furique addes e, cum dare furi iusseris.
[16]
quod quidem
cum supervacuum est, quia i tam longae quam brevis
naturam habet, tum incommodum aliquando. nam
in iis, quae proximam ab ultima litteram e habebunt
et i longa terminabuntur, illam rationem sequentes
utemur e gemina, qualia sunt haec aurei, argentei et
his similia.
[17]
idque iis praecipue, qui ad lectionem
instituentur, etiam impedimento erit; sicut in
[p. 140]
Graecis accidit adiectione i litterae, quam non solum
dativis casibus in parte ultima ascribunt sed quibusdam etiam interponunt, ut in ΛΗΙΣΤΗΙ quia
etymologia ex divisione in tris syllabas facta desideret
eam litteram.
[18]
ae syllabam, cuius secundam nunc e
litteram ponimus, varie per a et i efferebant; quidam
semper ut Graeci, quidam singulariter tantum, cum
in datiuum vel genitivum casum incidissent, unde
pictai vestis et aquai Vergilius amantissimus vetustatis
carminibus inseruit.
[19]
in iisdem plurali numero e
utebantur, hi Syllae, Galbae. est in hac quoque
parte Lucilii praeceptum, quod quia pluribus explicatur versibus, si quis parum credet, apud ipsum in
nono requirat.
[20]
quid quod Ciceronis temporibus
paulumque infra, fere quotiens s littera media
vocalium longarum vel subiecta longis esset, geminabatur, ut caussae, cassus, divissiones? quomodo et
ipsum et Vergilium quoque scripsisse manus eorum
docent.
[21]
atqui paulum superiores etiam illud, quod
nos gemina dicimus iussi, una dixerunt. iam optimus
maximus, ut media i litteram, quae veteribus u
fuerat, acciperent, Gai primum Caesaris inscriptione
traditur factum.
[22]
here nunc e littera terminamus, at
veterum comicorum adhuc libris invenio heri ad me
venit; quod idem in epistolis Augusti, quas sua manu
scripsit aut emendavit, deprehenditur.
[23]
quid? non
Cato Censorius dicam etfaciam dicem et faciem
[p. 142]
scripsit, eundemque in ceteris, quae similiter cadunt,
modum tenuit, quod et ex veteribus eius libris manifestum est et a Messala in libro de s littera positum?
[24]
sibe et quase scriptum in multorum libris est, sed an
hoc voluerint auctores, nescio; T. Livium ita his
usum ex Pediano comperi, qui et ipse eum sequebatur;
[25]
haec nos i littera finimus. quid dicam
vortices et vorsus ceteraque ad eundem modum, quae
primus Scipio Africanus in e litteram secundam
vertisse dicitur?
[26]
nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi
vocalis in unum sonum coalescere et confundi
nequiret; nunc u gemina scribuntur ea ratione,
quam reddidi; neutro sane modo vox, quam sentimus, efficitur. nec inutiliter Claudius Aeolicam
illam ad hos usus litteram adiecerat.
[27]
illud nunc
melius, quod cui tribus, quas praeposui, litteris
enotamus; in quo pueris nobis ad pinguem sane
sonum qu et oi utebantur, tantum ut ab illo qui
distingueretur.
[28]
quid? quae scribuntur aliter quam enuntiantur?
nam et Gaius C littera significatur, quae inversa
mulierem declarat; quia tam gaias esse vocitatas
quam gaios etiam ex nuptialibus sacris apparet.
[29]
nec Gnaeus eam litteram in praenominis nota accipit,
quae sonat; et columnam et consules exempta n littera
[p. 144]
legimus; et Subura, cum tribus litteris notatur, c
tertiam ostendit. multa sunt generis huius; sed
haec quoque vereor ne modum tam parvae quaestionis
excesserint.
[30]
iudicium autem suum grammaticus interponat his
omnibus; nam hoc valere plurimum debet. ego
(nisi quod consuetudo obtinuerit) sic scribendum
quidque iudico, quomodo sonat.
[31]
hic enim est usus
litterarum, ut custodiant voces et velut depositum
reddant legentibus, itaque id exprimere debent quod
dicturi sumus.
[32]
hae fere sunt emendate loquendi
scribendique partes; duas reliquas significanter
ornateque dicendi non equidem grammaticis aufero,
sed cum mihi officia rhetoris supersint, maiori operi
reservo.
[33]
redit autem illa cogitatio, quosdam fore, qui haec
quae diximus parva nimium et impedimenta quoque
maius aliquid agentibus putent. nec ipse ad extremam usque anxietatem et ineptas cavillationes
descendendum atque iis ingenia concidi et comminui
credo.
[34]
sed nihil ex grammatice nocuerit, nisi quod
supervacuum est. an ideo minor est M. Tullius
orator, quod idem artis huius diligentissimus fuit et
in filio (ut epistolis apparet) recte loquendi asper
quoque exactor? aut vim C. Caesaris fregerunt editi
de analogia libri?
[35]
aut ideo minus Messala nitidus,
[p. 146]
quia quosdam totos libellos non verbis modo singulis sed etiam litteris dedit? non obstant hae
disciplinae per illas euntibus sed circa illas
haerentibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.