Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut
emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere
apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
[2]
haec exigitur
verbis aut singulis aut pluribus. verba nunc generaliter accipi volo, nam duplex eorum intellectus
est; alter, qui omnia per quae sermo nectitur
significat, ut apud Horatium: verbaque provisam rem
non invita sequentur; alter, in quo est una pars
orationis, lego, scribo. quam vitantes ambiguitatem
quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones.
[3]
singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia
aut composita, aut propria aut translata, aut usitata
aut ficta.
uni verbo vitium saepius quam virtus inest.
licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum,
sublime: nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit; laudamus enim verba
rebus bene accommodata.
[4]
sola est, quae notari
[p. 80]
possit velut vocalitas, quae εὐφωνία dicitur; cuius
in eo delectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis.
prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit.
[5]
sed
quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine
aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate
virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile
est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se
in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de
quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis
tractandum erit.
[6]
interim vitium, quod fit in singulis verbis, sit barbarismus. occurrat mihi forsan
aliquis, quid hic promisso tanti operis dignum? aut
quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri
alios loquendo;—quia, quod male scribitur, male
etiam dici necesse est; quae vitiose dixeris, non
utique et scripto peccant—illud prius adiectione,
detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono
contineri?
[7]
sed ut parva sint haec, pueri docentur
adhuc, et grammaticos officii sui commonemus. ex
quibus si quis erit plane impolitus et vestibulum
modo artis huius ingressus, intra haec, quae
[p. 82]
profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet,
doctiores multa adiicient, vel hoc primum, quod
barbarismum pluribus modis accipimus.
[8]
unum
gente, quale est, si quis Afrum vel Hispanum
Latinae orationi nomen inserat, ut ferrum, quo
rotae vinciuntur, dici solet cantus, quanquam eo
tanquam recepto utitur Persius; sicut Catullus
ploxenum circa Padum invenit, et in oratione Labieni (sive illa Cornelii Galli est) in Pollionem
casamo adsectator e Gallia ductum est; nam mastrucam, quod Sardum est, irridens Cicero ex industria dixit.
[9]
alterum genus barbarismi accipimus,
quod fit animi natura, ut is, a quo insolenter quid
aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare
locutus existimatur.
[10]
tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam
quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat
litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia
aut eandem alio quam rectum est loco ponat.
[11]
sed
quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex
poetis solent et auctores quos praelegunt criminantur. scire autem debet puer, haec apud scriptores
carminum aut venia digna aut etiam laude duci,
potiusque illa docendi erunt minus vulgata.
[12]
nam
duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga
Placentinus (si reprehendenti Hortensio credimus)
preculam pro pergula dicens, et immutatione cum
c pro g uteretur, et transmutatione cum r praeponeret e antecedenti. at in eiusdem vitii
[p. 84]
geminatione mettoeoque Fufetioeo1 dicens Ennius poetico
iure defenditur.
[13]
sed in prosa quoque est quaedam
iam recepta immutatio. nam Cicero canopitarum
exercitum dicit, ipsi canobon vocant; et Trasumennum pro tarsumenno multi auctores, etiamsi est
in eo transmutatio, vindicaverunt. similiter alia;
nam sive est adsentior, Sisenna dixit adsentio multique et hunc et analogian secuti, sive illud verum
est, haec quoque pars consensu defenditur.
[14]
at ille
pexus pinguisque doctor aut illic detractionem aut
hic adiectionem putabit. quid quod quaedam, quae
singula procul dubio vitiosa sunt, iuncta sine reprehensione dicuntur?
[15]
nam et dua et tre et pondo
diversorum generum sunt barbarismi; at duapondo
et trepondo usque ad nostram aetatem ab omnibus
dictum est, et recte dici Messala confirmat.
[16]
absurdum forsitan videatur dicere, barbarismum, quod
est unius verbi vitium, fieri per numeros aut genera
sicut soloecismum: scala tamen et scopa contraque
hordea et mulsa, licet litterarum mutationem, detractionem, adiectionem habeant, non alio vitiosa sunt,
quam quod pluralia singulariter et singularia
[p. 86]
pluraliter efferuntur; et gladia qui dixerunt, genere
exciderunt.
[17]
sed hoc quoque notare contentus sum,
ne arti culpa quorundam pervicacium perplexae
videar et ipse quaestionem addidisse.
plus exigunt subtilitatis quae accidunt in dicendo
vitia, quia exempla eorum tradi scripto non possunt,
nisi cum in versus inciderunt, ut divisio Europaï
Asiaï et ei contrarium vitium, quod συναίρεσιν et
συναλοιφὴν Graeci vocant, nos complexionem dicamus, qualis est apud P. Varronem tum te flagrant
deiectum fulmine Phaethon.
[18]
nam si esset prosa
oratio, easdem litteras enuntiare veris syllabis
licebat. praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut Italiam fato profugus,
seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias,
extra carmen non deprehendas; sed nec in carmine
vitia dicenda sunt.
[19]
illa vero non nisi aure exiguntur, quae fiunt per sonos; quanquam per aspirationem, sive adiicitur vitiose sive detrahitur, apud
nos potest quaeri an in scripto sit vitium, si h
littera est, non nota. cuius quidem ratio mutata
cum temporibus est saepius.
[20]
parcissime ea veteres
usi etiam in vocalibus, cum aedos ircosque dicebant;
diu deinde servatum, ne consonantibus aspirarent,
[p. 88]
ut in graccis et in triumpis; erupit brevi tempore
nimius usus, ut choronae, chenturiones, praechones
adhuc quibusdam in inscriptionibus maneant, qua
de re Catulli nobile epigramma est.
[21]
inde durat
ad nos usque vehementer et comprehendere et mihi,
nam mehe quoque pro me apud antiquos tragoediarum
praecipue scriptores in veteribus libris invenimus.
[22]
adhuc difficilior observatio est per tenores (quos
quidem ab antiquis dictos tonores comperi videlicet
declinato a Graecis verbo, qui τόνους dicunt), vel
adcentus, quas Graeci προσῳδίας vocant, cum acuta
et gravis alia pro alia ponuntur, ut in hoc Camillus,
si acuitur prima:
[23]
aut gravis pro flexa, ut Cethegus,
et hic prima acuta (nam sic media mutatur); aut
flexa pro gravi, ut Appi2 circumducta sequenti, quam
ex duabus syllabis in unam cogentes et deinde
flectentes dupliciter peccant.
[24]
sed id saepius in
Graecis nominibus accidit, ut Atreus, quem nobis
iuvenibus doctissimi senes acuta prima dicere solebant, ut necessario secunda gravis esset, item Nerei
Tereique. haec de accentibus tradita.
[p. 90]
[25]
ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos
etiam grammaticos sic docere ac loqui, ut propter
quaedam vocum discrimina verbum interim acuto
sono finiant,
[26]
ut in illis quae circum littora, circum
piscosos scopulos, ne, si gravem posuerint secundam,
circus dici videatur non circuitus. itemque cum
quale interrogantes gravi, comparantes acuto tenore
concludunt; quod tamen in adverbiis fere solis ac
pronominibus vindicant, in ceteris veterem legem
sequuntur.
[27]
mihi videtur condicionem mutare, quod
his locis verba coniungimus. nam cum dico circum
litora, tanquam unum enuntio dissimulata distinctione, itaque tanquam in una voce una est acuta,
quod idem accidit in illo Troiae qui primus ab oris.
[28]
evenit, ut metri quoque condicio mutet accentum,
ut pecudes pictaeque volucres; nam volucres media
acuta legam, quia, etsi natura brevis, tamen positione longa est, ne faciat iambum, quem non recipit
versus herous.
[29]
separata vero haec a praecepto non
recedent, aut si consuetudo vicerit, vetus lex
[p. 92]
sermonis abolebitur; cuius difficilior apud Graecos
observatio est, quia plura illis loquendi genera, quas
διαλέκτους vocant, et quod alia vitiosum interim alia
rectum est; apud nos vero brevissima ratio.
[30]
namque in omni voce acuta intra numerum trium
syllabarum continetur, sive eae sunt in verbo sole
sive ultimae, et in iis aut proxima extremae aut ab
ea tertia. trium porro, de quibus loquor, media
longa aut acuta aut flexa erit; eodem loco brevis
utique gravem habebit sonum, ideoque positam ante
se id est ab ultima tertiam acuet.
[31]
est autem in
omni voce utique acuta sed nunquam plus una
nec unquam ultima ideoque in disyllabis prior.
praeterea nunquam in eadem flexa et acuta,
quoniam est in flexa et acuta, itaque neutra
claudet vocem Latinam. ea vero, quae sunt
syllabae unius, erunt acuta aut flexa, ne sit aliqua
vox sine acuta.
[32]
et illa per sonos accidunt, quae
demonstrari scripto non possunt, vitia oris et linguae:
ἰωτακισμοὺς et λαμβδακισμοὺς et ἰσχνότητας et
πλατειασμοὺς feliciores fingendis nominibus Graeci
vocant, sicut κοιλοστομίαν, cum vox quasi in recessu
oris auditor.
[33]
sunt etiam proprii quidam et inenarrabiles soni, quibus nonnunquam nationes reprehendimus. remotis igitur omnibus, de quibus supra
[p. 94]
dixi, vitiis erit illa quae vocatur ὀρθοέπεια, id est
emendata cum suavitate vocum explanatio: nam sic
accipi potest recta.
[34]
cetera vitia omnia ex pluribus vocibus sunt,
quorum est soloecismus, quanquam circa hoc quoque
disputatum est. nam etiam qui complexu orationis
accidere eum confitentur, quia tamen unius emendatione verbi corrigi possit, in verbo esse vitium non in
sermone contendunt;
[35]
cum, sive amarae corticis seu
medio cortice per genus facit soloecismum (quorum
neutrum quidem reprehendo, cum sit utriusque Vergilius auctor; sed fingamus utrumlibet non recte
dictum), mutatio vocis alterius, in qua vitium erat,
rectam loquendi rationem sit redditura, ut amari
corticis fiat vel media cortice. quod manifestae
calumniae est; neutrum enim vitiosum est separatum, sed compositione peccatur, quae iam sermonis
est.
[36]
illud eruditius quaeritur, an in singulis quoque
verbis possit fieri soloecismus, uti si unum quis ad se
vocans dicat venite, aut si plures a se dimittens ita
loquatur abi aut discede. nec non cum responsum
ab interrogante dissentit, ut si dicenti quem video?
ita occurras ego. in gestu etiam nonnulli putant
idem vitium inesse, cum aliud voce aliud nutu vel
manu demonstratur.
[37]
huic opinioni neque omnino
[p. 96]
accedo neque plane dissentio. nam id fateor
accidere voce una non tamen aliter, quam si sit
aliquid, quod vim alterius vocis obtineat, ad quod
vox illa referatur, ut soloecismus ex complexu fiat
eorum, quibus res significantur et voluntas ostenditur.
[38]
atque ut omnem effugiam cavillationem, sit
aliquando in uno verbo nunquam in solo verbo.
per quot autem et per quas accidat species, non satis
convenit. qui plenissime, quadripertitam volunt
esse rationem nec aliam quam barbarismi, ut fiat
adiectione nam enim, de susum, in Alexandriam;
detractione ambulo viam, Aegypto venio, ne hoc fecit;
[39]
transmutatione, qua ordo turbatur, quoque ego, enim
hoc voluit, autem non habuit. ex quo genere an sit
igitur initio sermonis positum, dubitari potest, quia
maximos auctores in diversa fuisse opinione video,
cum apud alios sit etiam frequens, apud alios
nunquam reperiatur.
[40]
haec tria genera quidam
deducunt a soloecismo, et adiectionis vitium πλεονασμόν,
detractionis ἔλλειψιν, inversionis ἀναστροφήν
vocant, quae si in speciem soloecismi cadat, ὑπερβατόν
quoque eodem appellari modo posse.
[41]
immutatio
sine controversia est, cum aliud pro alio ponitur.
id per omnes orationis partes deprehendimus, frequentissime in verbo, quia plurima huic accidunt;
[p. 98]
ideoque in eo fiunt soloecismi per genera, tempora,
personas, modos, sive cui status eos dici seu qualitates
placet, vel sex vel, ut alii volunt, octo;—nam totidem vitiorum erunt formae, in quot species eorum
quidque, de quibus supra dictum est, diviseris praeterea numeros,
[42]
in quibus nos singularem ac
pluralem habemus Graeci et δυϊκόν. quanquam
fuerunt, qui nobis quoque adiicerent dualem scripsere,
legere; quod evitandae asperitatis gratia mollitum
est, ut apud veteres pro male mereris, male merere.
ideoque quod vocant dualem, in illo solo genere consistit, cum apud Graecos et in verbi tota fere ratione
et in nominibus deprehendatur, et sic quoque rarissimus eius sit usus,
[43]
apud nostrorum vero neminem
haec observatio reperiatur, quin e contrario devenere
locos et conticuere omnes et consedere duces aperte nos
doceant, nihil horum ad duos pertinere; dixere
quoque, quamquam id Antonius Rufus ex diverso
ponit exemplum, de pluribus patronis praeco pronuntiet.
[44]
quid? non Livius circa initia statim primi
libri, tenuere, inquit, arcem Sabini? et mox, in
adversum Romani subiere? sed quem potius ego
quam M. Tullium sequar? qui in Oratore, non
[p. 100]
reprehendo, inquit, scripsere; scripserunt esse verius
sentio.
[45]
similiter in vocabulis et nominibus fit soloecismus genere, numero, proprie autem casibus,
quidquid horum alteri succedet. huic parti subiungatur licet per comparationes et superlationes,
itemque in quibus patrium pro possessivo dicitur vel
contra.
[46]
nam vitium, quod fit per quantitatem ut
magnum peculiolum, erunt qui soloecismum putent
quia pro nomine integro positum sit deminutum.
ego dubito, an id improprium potius appellem, significatione enim deerrat; soloecismi porro uitium non
est in sensu sed in complexu.
[47]
in participio per
genus et casum, ut in vocabulo, per tempora, ut in
verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur. pronomen quoque genus, numerum, casus habet, quae
omnia recipiunt huiusmodi errorem.
[48]
fiunt soloecismi et quidem plurimi per partes orationis; sed
id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse
credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi
nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen,
et similia.
[49]
nam sunt quaedam cognata, ut dicunt,
id est eiusdem generis, in quibus, qui alia specie
quam oportet utetur, non minus quam ipso genere
permutato deliquerit.
[50]
nam et an et aut coniunctiones sunt, male tamen interroges, hic aut ille sit;
[p. 102]
et ne ac non adverbia; qui tamen dicat pro illo “ne
feceris” “non feceris,” in idem incidat vitium, quia
alterum negandi est alterum vetandi. hoc amplius
intro et intus loci adverbia, eo tamen intus et intro
sum soloecismi sunt.
[51]
eadem in diversitate pronominum, interiectionum, praepositionum accident;
est etiam soloecismus in oratione comprehensionis
unius sequentium ac priorum inter se inconveniens
position.
[52]
quaedam tamen et faciem soloecismi
habent et dici vitiosa non possunt, ut tragoedia
Thyestes et ludi Floralia ac Megalensia, quanquam
haec sequenti tempore interciderunt numquam aliter
a veteribus dicta. schemata igitur nominabuntur,
frequentiora quidem apud poetas sed oratoribus
quoque permissa.
[53]
verum schema fere habebit
aliquam rationem, ut docebimus eo, quem paulo
ante promisimus, loco. sed id quoque, quod
schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam
factum erit, soloecismi vitio non carebit.
[54]
in eadem
specie sunt sed schemate carent, ut supra dixi,
nomina feminina, quibus mares utuntur, et neutralia,
quibus feminae. hactenus de soloecismo. neque
enim artem grammaticam componere aggressi sumus,
sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire
noluimus.
[55]
hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba
[p. 104]
aut Latina aut peregrina sunt. peregrina porro ex
omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa venerunt.
[56]
taceo de Tuscis et
Sabinis et Praenestinis quoque; nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio reprehendit in Livio Patavinitatem,
licet omnia Italica pro Romanis habeam.
[57]
plurima
gallica evaluerunt ut raeda ac petorritum, quorum
altero tamen Cicero altero Horatius utitur. et
mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit vulgus, ex
Hispania duxisse originem audivi.
[58]
sed haec divisio
mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet, nam
et maxima ex parte Romanus inde conversus est et
confessis quoque Graecis utimur verbis, ubi nostra
desunt, sicut illi a nobis nonnunquam mutuantur.
inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per
casus duci externa qua nostra conveniat.
[59]
ac si
reperias grammaticum veterum amatorem, neget
quidquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum
sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent,
parum conveniat uno casu nostro quinque Graecis
uti;
[60]
quin etiam laudet virtutem eorum, qui potentiorem facere linguam Latinam studebant, nec
alienis egere institutis fatebantur. inde Castorem
media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc
omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima
[p. 106]
positio in easdem quas Castor litteras exit; et ut
palaemo ac Telamo et Plato (nam sic eum Cicero
quoque appellat) dicerentur, retinuerunt, quia
Latinum, quod o et n litteris finiretur, non reperieBant.
[61]
ne in a quidem atque s litteras exire temere
masculina Graeca nomina recto casu patiebantur,
ideoque et apud Caelium legimus Pelia cincinnatus et
apud Messalam bene fecit Euthia et apud Ciceronem
Hermagora, ne miremur, quod ab antiquorum plerisque Aenea ut Anchisa sit dictus.
[62]
nam si ut Maecenas,
Sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e
littera, sed tis syllaba terminarentur. inde Olympo
et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia
duabus longis insequentibus primam brevem acui
noster sermo non patitur.
[63]
sic genitivus vlixi et
Achilli fecit, sic alia plurima. nunc recentiores
instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes
potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri
potest. mihi autem placet Latinam rationem sequi,
quousque patitur decor. neque enim iam calypsonem dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos,
C. Caesar utitur hac ratione declinandi.
[64]
sed
auctoritatem consuetudo superavit. in ceteris,
quae poterunt utroque modo non indecenter efferri,
qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem
sed tamen citra reprehensionem loquetur.
[65]
simplices voces prima positione id est natura sua
[p. 108]
constant, compositae aut praepositionibus subiunguntur ut innocens (dum ne pugnantibus inter se
duabus, quale est inperterritus; alioqui possunt
aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus
et quo Cicero utitur subabsurdum), aut e duobus quasi
corporibus coalescunt, ut maleficus.
[66]
nam ex tribus
nostrae utique linguae non concesserim; quamvis
capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et
inveniantur qui lupercalia aeque tres partes orationis
esse contendant,
[67]
quasi luere per caprum; nam solitaurilia iam persuasum est esse suouetaurilia, et sane
ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque
est. sed haec non tam ex tribus quam ex particulis
trium coeunt. ceterum etiam ex praepositione et
duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius
Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus.
[68]
iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris ut
superfui, subterfugi (quanquam ex integris an composita sint quaeritur), aut ex integro et corrupto ut
[p. 110]
malevolus, aut ex corrupto et integro ut noctivagus,
aut ex duobus corruptis ut pedisecus, aut ex nostro
et peregrino ut biclinium, aut contra ut epitogium et
anticato, aliquando et ex duobus peregrinis ut epiraedium. nam cum sit praepositio Graeca, raeda
Gallicum: neque Graecus tamen neque Gallus utitur
composito; Romani suum ex alieno utroque fecerunt.
[69]
frequenter autem praepositiones quoque compositio
ista corrumpit: inde abstulit, aufugit, amisit, cum
praepositio sit ab sola; et coit, cum sit praepositio
con; sic ignaui et erepublica et similia.
[70]
sed res tota
magis Graecos decet, nobis minus succedit, nec id
fieri natura puto, sed alienis favemus; ideoque cum
κυρταύχενα mirati simus, incurvicervicum vix a risu
defendimus.
[71]
propria sunt verba, cum id significant, in quod
primo denominata sunt; translata, cum alium natura
intellectum alium loco praebent. usitatis tutius
utimur, nova non sine quodam periculo fingimus.
nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt
orationi, repudiata etiam in iocos exeunt.
[72]
audendum tamen; namque, ut Cicero ait, etiam quae
primo dura visa sunt, usu molliuntur. sed minime
nobis concessa est ὀνοματοποιία quis enim ferat, si
[p. 112]
quid simile illis merito laudatis λίγξε βιός et σίζ
ὀφθαλμός fingere audeamus? nam ne balare quidem
aut hinnire fortiter diceremus, nisi iudicio vetustatis
niterentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.