Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. quaeri solet, an, etiamsi discenda sint haec,
eodem tempore tamen tradi omnia et percipi possint.
negant enim quidam, quia confundatur animus ac
fatigetur tot disciplinis in diversum tendentibus, ad
quas nec mens nec corpus nec dies ipse sufficiat, et
[p. 192]
si maxime patiatur hoc aetas robustior, pueriles
annos onerari non oporteat.
[2]
sed non satis perspiciunt, quantum natura humani ingenii valeat; quae
ita est agilis ac velox, sic in omnem partem, ut ita
dixerim, spectat, ut ne possit quidem aliquid agere
tantum unum, in plura vero non eodem die modo,
sed eodem temporis momento vim suam intendat.
[3]
an vero citharoedi non simul et memoriae et sono
vocis et plurimis flexibus serviunt, cum interim alios
nervos dextra percurrunt, alios laeva trahunt, continent, praebent, ne pes quidem otiosus certam
legem temporum servat, et haec pariter omnia?
[4]
quid? nos agendi subita necessitate deprehensi
nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter
inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus,
pronuntiatio, vultus, motus desiderentur? quae si
velut sub uno conatu tam diversa parent simul, cur
non pluribus curis horas partiamur? cum praesertim
reficiat animos ac reparet varietas ipsa, contraque sit
aliquanto difficilius in labore uno perseverare. ideo
et stilus lectione requiescit, et ipsius lectionis
taedium vicibus levatur.
[5]
quamlibet multa egerimus, quodam tamen modo recentes sumus ad id quod
incipimus. quis non obtundi potest, si per totum
diem cuiuscunque artis unum magistrum ferat?
mutatione recreabitur sicut in cibis, quorum
[p. 194]
diversitate reficitur stomachus et pluribus minore fastidio
alitur.
[6]
aut dicant isti mihi, quae sit alia ratio
discendi. grammatico soli deserviamus, deinde
geometrae tantum, omittamus interim quod didicimus? mox transeamus ad musicum, excidant priora?
et cum Latinis studebimus litteris, non respiciamus
ad Graecas, et, ut semel finiam, nihil faciamus nisi
novissimum?
[7]
cur non idem suademus agricolis, ne
arva simul et vineta et oleas et arbustum colant, ne
pratis et pecoribus et hortis et alvearibus avibusque
accommodent curam? cur ipsi aliquid forensibus
negotiis, aliquid desideriis amicorum, aliquid rationibus domesticis, aliquid curae corporis, nonnihil
voluptatibus cotidie damus? quarum nos una res
quaelibet nihil intermittentes fatigaret. adeo
facilius est multa facere quam diu.
[8]
illud quidem minime verendum est, ne laborem
studiorum pueri difficilius tolerent, neque enim ulla
aetas minus fatigatur. mirum sit forsitan, sed experimentis deprehendas.
[9]
nam et dociliora sunt
ingenia, priusquam obduruerunt. id vel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam verba recte
formare potuerunt, quamvis nullo instante, omnia
fere loquuntur; at noviciis nostris per quot annos
[p. 196]
sermo Latinus repugnat. magis scias, si quem iam
robustum instituere litteris coeperis, non sine causa
dici παιδομαθεῖς eos, qui in sua quidque arte optime
faciant.
[10]
et patientior est laboris natura pueris
quam iuvenibus. videlicet, ut corpora infantium
nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam
graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio
nec post breve tempus continui lusus et totius diei
discursus, quia pondus illis abest nec sese ipsi
gravant: sic animi quoque, credo, quia minore
conatu moventur nec suo nisu studiis insistunt, sed
formandos se tantummodo praestant, non similiter
fatigantur.
[11]
praeterea secundum aliam aetatis illius
facilitatem velut simplicius docentes sequuntur nec
quae iam egerint metiuntur. abest illis adhuc
etiam laboris iudicium. porro, ut frequenter experti
sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
[12]
sed ne temporis quidem unquam plus erit, quia
his aetatibus omnis in audiendo profectus est. cum
ad stilum secedet, cum generabit ipse aliquid atque
componet, tum inchoare haec studia vel non vacabit
vel non libebit.
[13]
ergo cum grammaticus totum
occupare diem non possit nec debeat, ne discentis
animum taedio avertat, quibus potius studiis haec
temporum velut subsiciva donabimus?
[14]
nam nec
ego consumi studentem in his artibus volo, nec
[p. 198]
moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec
utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio; quae si omnia exigerem,
suppeditabat tamen tempus. longa est enim, quae
discit, aetas, et ego non de tardis ingeniis loquor.
[15]
denique cur in his omnibus, quae discenda oratori
futuro puto, eminuit Plato? qui non contentus
disciplinis, quas praestare poterant Athenae, non
Pythagoreorum, ad quos in Italiam navigaverat,
Aegypti quoque sacerdotes adiit atque eorum arcana
perdidicit.
[16]
difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae.
neque enim nobis operis amor est, nec, quia sit
honesta ac rerum pulcherrima eloquentia, petitur
ipsa, sed ad venalem usum et sordidum lucrum
accingimur.
[17]
dicant sine his in foro multi et
adquirant, dum sit locupletior aliquis sordidae mercis
negotiator et plus voci suae debeat praeco. nec
velim quidem lectorem dari mihi quid studia
referant computaturum.
[18]
qui vero imaginem ipsam
eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique
illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum
orationem ponet ante oculos, fructumque non ex
stipe advocationum sed ex animo suo et
[p. 200]
contemplatione ac scientia petet perpetuum illum nec fortunae
subiectum, facile persuadebit sibi, ut tempora, quae
spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico impendat,
quanto plus delectationis habiturus quam ex illis
ineruditis voluptatibus.
[19]
dedit enim hoc providentia
hominibus munus, ut honesta magis iuvarent. sed
nos haec ipsa dulcedo longius duxit. hactenus ergo
de studiis, quibus, antequam maiora capiat, puer
instituendus est; proximus liber velut novum sumet
exordium et ad rhetoris officia transibit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.