Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
nam neque
haec esse in parte pronuntiationis negaverit quisquam, neque ipsam pronuntiationem ab oratore
secernet, et certe, quod facere oporteat, non indignandum est discere, cum praesertim haec chironomia,
quae est, ut nomine ipso declaratur, lex gestus, et
ab illis temporibus heroicis orta sit et a summis
[p. 190]
Graeciae viris atque ipso etiam Socrate probata, a
Platone quoque in parte civilium posita virtutum et
a Chrysippo in praeceptis de liberorum educatione
compositis non omissa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.