previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

tertius consensus fuit in horarum observatione, iam hic ratione accedens, quando et a quo in graecia reperta, diximus secundo volumine. serius etiam hic romae contigit. xii tabulis ortus tantum et occasus nominantur, post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso consulum id pronuntiante, cum a curia inter rostra et graecostasin prospexisset solem; a columna maenia ad carcerem inclinato sidere supremam pronuntiavit, sed hoc serenis tantum diebus, usque ad primum punicum bellum. princeps solarium horologium statuisse ante xii annos quam cum pyrro bellatum est ad aedem quirini l. papirius cursor, cum eam dedicaret a patre suo votam, a fabio vestale proditur. sed neque facti horologii rationem vel artificem significat nec unde translatum sit aut apud quem scriptum id invenerit. M. Varro primum statutum in publico secundum rostra in columna tradit bello punico primo a m'. valerio messala cos. catina capta in sicilia, deportatum inde post xxx annos quam de papiriano horologio traditur, anno urbis cccclxxxx. nec congruebant ad horas eius lineae, paruerunt tamen ei annis undecentum, donec q. marcius philippus, qui cum l. paulo fuit censor, diligentius ordinatum iuxta posuit, idque munus inter censoria opera gratissima acceptum est. etiam tum tamen nubilo incertae fuere horae usque ad proximum lustrum. tunc scipio nasica collega laenati primus aqua divisit horas aeque noctium ac dierum idque horologium sub tecto dicavit anno urbis dxcv. tam diu populo romano indiscreta lux fuit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: