Prometheus et Dolus: De veritate et mendacio.
Olim Prometheus saeculi figulus noviCura subtili Veritatem fecerat,
Ut iura posset inter homines reddere.
Subito accersitus nuntio magni Iovis
5Commendat officinam fallaci Dolo,
In disciplinam nuper quem receperat.
Hic studio accensus, facie simulacrum pari,
Una statura, simile et membris omnibus,
Dum tempus habuit, callida finxit manu.
10Quod prope iam totum mire cum positum foret,
Lutum ad faciendos illi defecit pedes.
Redit magister; quo festinanter Dolus
Metu turbatus in suo sedit loco.
Mirans Prometheus tantam similitudinem,
15Propriae videri voluit artis gloriam.
Igitur fornaci pariter duo signa intulit;
Quibus percoctis atque infuso spiritu,
Modesto gressu sancta incessit Veritas;
At trunca species haesit in vestigio.
20Tunc falsa imago atque operis furtivi labor
Mendacium appellatum est; quod negantibus
Pedes habere facile et ipse assentio.