Lupus ad canem.
Quam dulcis sit libertas, breviter proloquar.Cani perpasto macie confectus lupus
Forte occucurrit. Dein salutati invicem
Ut restiterunt: Unde sic, quaeso, nites?
5Aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.
Canis simpliciter: Eadem est condicio tibi,
Praestare domino si par officium potes.
Quod? inquit ille. Custos ut sis liminis,
10A furibus tuearis et noctu domum.
Ego vero sum paratus: nunc patior nives
Imbresque in silvis asperam vitam trahens:
Quanto est facilius mihi sub tecto vivere,
Et otiosum largo satiari cibo?
15Veni ergo mecum. Dum procedunt, aspicit
Lupus a catena collum detritum cani.
Unde hoc, amice? Nihil est. Dic sodes tamen.
Quia videor acer, alligant me interdiu,
Luce ut quiescam et vigilem, nox cum venerit:
20Crepusculo solutus, qua visum est, vagor.
Affertur ultro panis; de mensa sua
Dat ossa dominus; frusta iactat familia
Et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
Sic sine labore venter impletur meus.
25Age, si quo abire est animus, est licentia?
Non plane est inquit. Fruere, quae laudas, canis:
Regnare nolo, liber ut non sim mihi.