Ranae regem petierunt.
Athenae cum florerent aequis legibus,Procax libertas civitatem miscuit
Frenumque solvit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
5Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem servitutem flerent Attici,
(Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis
Omnino insuetis), onus et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam rettulit.
10Ranae vagantes liberis paludibus
Clamore magno regem petiere a Iove,
Qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
Parvum tigillum, missum quod subito vadi
15Motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
Forte una tacite profert e stagno caput
Et explorato rege cunctas evocat.
Illae timore posito certatim adnatant
20Lignumque supera turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia,
Alium rogantes regem misere ad Iovem,
Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
25Corripere coepit singulas. Frustra necem
Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum,
30Malum perferte. — Vos quoque, o cives, ait,
Hoc sustinete, maius ne veniat malum.