L |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[84]
Non dubie ita est: si quis vitiorum omnium inimicus
rectum iter vitae coepit insistere,1
primum propter morum differentiam odium habet; quis enim potest probare diversa?
Deinde qui solas extruere divitias[p. 168] curant, nihil volunt inter
homines melius credi, quam quod ipsi tenent. Insectantur2 itaque, quacunque
ratione possunt, litterarum amatores, ut videantur illi quoque infra pecuniam
positi” ...
“Nescio quo modo bonae mentis soror est paupertas” ...
“Vellem, tam innocens esset frugalitatis meae hostis, ut deliniri posset. Nunc
veteranus est latro et ipsis lenonibus doctior” ...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.