This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[77]
Rogo, Habinna—puto,
interfuisti—: 'Tu dominam tuam de rebus illis fecisti. Tu parum felix
in amicos es. Nemo unquam tibi parem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu
viperam sub ala nutricas' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae
annos triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea cito accipiam
hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigerit fundos Apuliae
iungere, satis vivus pervenero. Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi hanc
domum. Ut scitis, casula1 erat; nunc templum est. Habet quattuor cenationes, cubicula
viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem,2 cubiculum in quo ipse
dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cel[p. 154] lam perbonam;
hospitium hospites capit. Ad summam, Scaurus cum huc venit, nusquam mavoluit
hospitari, et habet ad mare paternum hospitium. Et multa alia sunt, quae statim
vobis ostendam. Credite mihi: assem habeas, assem valeas; habes, habeberis. Sic
amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex. Interim. Stiche, profer vitalia, in
quibus volo me efferri. Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex qua
iubeo lavari ossa mea.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.