This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[72]
Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim.
Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus
rogata, lamentatione triclinium implevit. Immo iam coeperam etiam ego plorare, cum
Trimalchio “Ergo” inquit “cum sciamus nos morituros esse, quare
non vivamus? Sic vos felices videam, coniciamus nos in balneum, meo periculo,
non paenitebit. Sic calet tanquam furnus.”
“Vero, vero,” inquit Habinnas “de una die duas facere, nihil
malo” nudisque consurrexit pedibus et Trimalchionem
plaudentem1
subsequi coepit.
Ego respiciens ad Ascylton “Quid cogitas?” inquam “ego enim si
videro balneum, statim expirabo.”
“Assentemur” ait ille “et dum illi balneum petunt,[p. 142] nos in turba exeamus.” Cum haec placuissent, ducente per porticum
Gitone ad ianuam venimus, ubi canis catenarius tanto nos tumultu excepit, ut
Ascyltos etiam in piscinam ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum
timueram canem, dum natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. Servavit nos
tamen atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in
siccum. Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane; quicquid
enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, at ille avocatus cibo furorem
suppresserat. Ceterum cum algentes utique petissemus ab atriense, ut nos extra
ianuam emitteret,“Erras” inquit “si putas te exire hac posse, qua
venisti. Nemo unquam convivarum per eandem ianuam emissus est; alia intrant,
alia exeunt.” Quid faciamus homines miserrimi et novi generis labyrintho
inclusi,
1 plaudentem Jacobs: gaudentem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.