This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6]
Dum hunc diligentius audio, non notavi mihi Ascylti
fugam. Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedo, ingens scholasticorum turba in
porticum venit, ut apparebat, ab extemporali declamatione nescio cuius, qui
Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo iuvenes sententias rident ordinemque
totius dictionis infamant, opportune subduxi me et cursim Ascylton persequi coepi.
Sed nec viam diligenter tenebam quia nec quod stabulum esset sciebam. Itaque
quocunque ieram, eodem revertebar, done et cursu fatigatus et[p. 10] sudore
iam madens accedo aniculam quandam,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.