This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[69]
Illum emi trecentis denariis.” Interpellavit loquentem
Scintilla et “plane” inquit “non omnia artificia servi nequam
narras. Agaga est; at curabo, stigmam habeat.” Risit Trimalchio et
“adcognosco” inquit “Cappadocem: nihil[p. 132] sibi
defraudit, et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem,
Scintilla, noli zelotypa esse. Crede mihi, et vos novimus. Sic me salvum
habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus
suspicaretur; et ideo me in vilicationem relegavit. Sed tace, lingua, dabo
panem.” Tanquam laudatus esset nequissimus servus, lucernam de sinu
fictilem protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et
inferius labrum manu deprimente. Ultimo etiam in medium processit et modo
harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum
fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et
“Tanto melior” inquit “Massa, done tibi caligas.”
Nec ullus tot malorum finis fuisset, nisi epidipnis esset allata, turdi siliginei
uvis passis nucibusque farsi. Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut
echinos efficerent. Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe
monstrosius effecisset, ut vel fame perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos
putabamus, anser altilis circaque pisces et omnia genera avium,
“Amici”1 inquit Trimalchio “quicquid videtis hic positum, de uno
corpore est factum.” Ego, scilicet homo prudentissimus, statim intellexi
quid esset, et respiciens Agamemnonem “mirabor” inquam “nisi omnia
ista de fimo2 facta
sunt aut certe de luto. Vidi Romae Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem
fieri.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.