This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[42]
Excepit Seleucus fabulae partem et
“Ego” inquit “non cotidie lavor; baliscus enim fullo est, aqua dentes
habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi, frigori
laecasin dico. Nec sane lavare potui; fui enim hodie in funus. Homo bellus, tam
bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit. Videor mihi cum illo
loqui. Heu, eheu. Utres inflati ambulamus. Minoris quam muscae sumus, muscae tamen
aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax
fuisset. Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. Tamen abiit ad
plures. Medici ilium perdiderunt, immo magis malus fatus; medicus enim nihil aliud
est quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis.
Planctus est optime—manu misit aliquot—etiam si maligne illum
ploravit uxor. Quid si non illam optime accepisset. Sed mulier quae mulier milvinum
genus. Neminem nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteum conicias.
Sed antiquus amor cancer est.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.