LO |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
Sed ut primum beneficio Gitonis praeparata nos implevimus
cena, ostium non satis audaci stripitu exsonuit impulsum.
Cum et ipsi ergo pallidi rogaremus, quis esset,“Aperi” inquit “iam
scies.” Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque
subito fores admiserunt intrantem. Mulier autem erat operto capite, illa scilicet
quae paulo ante cum rustico steterat, et “Me derisisse” inquit
“vos putabatis? ego sum ancilla Quartillae, cuius vos sacrum ante cryptam
turbastis. Ecce ipsa venit ad stabulum petitque ut vobiscum loqui liceat. Nolite
perturbari. Nec accusat errorem vestrum nec punit, immo potius miratur, quis
deus iuvenes tam urbanos in suam regionem detulerit.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.