Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat,Sed praeter unum dipondium,3 quo cicer lupinosque destinaveramus mercari, nihil ad manum erat. Itaque ne interim praeda discederet, vel minoris pallium addicere placuit et4 pretium maioris compendii leviorem facere5 iacturam. Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier operto6 capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione “Latrones” tenere7 clamavit. Contra nos perturbati, ne videremur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare, nostra esse spolia quae illi possiderent. Sed nullo genere par erat causa, nam8 et cociones9 qui ad clamorem confluxerant, nostram scilicet de more ridebant invidiam, quod pro illa parte vindicabant pretiosissimam vestem, pro[p. 20] hac pannuciam ne centonibus quidem bonis dignam.
aut ubi paupertas vincere nulla potest?
LO
Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera,1
non nunquam nummis vendere vera solent.2
Ergo iudicium nihil est nisi publica merces,
atque eques in causa qui sedet, empta probat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
Contra Ascyltos leges timebat et Quis
“aiebat” hoc loco nos novit, aut quis habebit dicentibus fidem? Mihi
plane placet emere, quamvis nostrum sit, quod agnoscimus, et parvo aere recuperare
potius thesaurum, quam in ambiguam litem descendere:
1 pera Heinsius: cera.
2 vendere vera solent cod. Vossianus (verba L): verba solent emere other MSS.
3 dupondium sicel lupinosque
L |
4 et Buecheler: ut.
5 facere Buecheler: faceret.
6 operto Wouwer: aperto.
7 bracketedby Buecheler.
8 bracketedby Buecheler.
9 cociones qui Salmasius: conciones quae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.