This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[116]
Hoc peracto libenter officio destinatum carpimus
iter ac momento temporis in montem sudantes con scendimus, ex quo haud procul
impositum arce sublimi oppidum cernimus. Nec quod esset, sciebamus errantes, donec a
vilico quodam Crotona esse cognovimus, urbem antiquissimam et aliquando Italiae
primam. Cum deinde diligentius exploraremus, qui homines inhabitarent nobile solum,
quodve genus negotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibus
opes, “O mi” inquit “hospites, si negotiatores estis, mutate
propositum aliudque vitae praesidium quaerite. Sin autem urbanioris notae
homines sustinetis semper mentiri, recta ad lucrum curritis. In hac enimurbe non
litterarum studia celebrantur, non eloquentia locum habet, non frugalitas
sanctique mores laudibus ad fructum perveniunt, sed quoscunque homines in[p. 246] hac urbe videritis, scitote in duas partes esse divisos. Nam
aut captantur aut captant. In hac urbe nemo liberos tollit, quia quisquis suos
heredes habet, non ad cenas,1 non ad spectacula admittitur, sed omnibus prohibetur
commodis, inter ignominiosos latitat. Qui vero nec uxores unquam duxerunt nec
proximas necessitudines habent, ad summos honores perveniunt, id est soli
militares, soli fortissimi atque etiam innocentes habentur. Adibitis”
inquit “oppidum tanquam in pestilentia campos, in quibus nihil aliud est nisi
cadavera, quae lacerantur, aut corvi, qui lacerant” ...
1 cenas Bongarsius: scenas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.