This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[107]
“Me, ut puto, hominem non ignotum, elegerunt
ad hoc officium legatum petieruntque, ut se reconciliarem aliquando
amicissimis. Nisi forte putatis iuvenes casu in has plagas incidisse, cum omnis
vector nihil prius quaerat, quam cuius se diligentiae credat. Flectite ergo
mentes satisfactione lenitas, et patimini liberos homines ire sine iniuria, quo
destinant. Saevi quoque implacabilesque domini crudelitatemn suam impediunt, si
quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus. Quid
ultra petitis aut quid vultis? In conspectu vestro supplices iacent iuvenes
ingenui, honesti, et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando
coniuncti. Si mehercules intervertissent pecuniam vestram, si fidem
proditione[p. 218] laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena,
quam videtis. Servitia ecce in frontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria
poenarum lege proscriptos.” Interpellavit deprecationem
supplicii1
Lichas et “Noli” inquit “causam confundere, sed impone singulis
modum. Ac primum omnium, si ultro venerunt, cur nudavere crinibus capita? Vultum
enim qui permutat, fraudem parat, non satisfactionem. Deinde, si gratiam a
legato moliebantur, quid ita omnia fecisti, ut quos tuebaris, absconderes? Ex
quo apparet casu incidisse noxios in plagas et te artem quaesisse, qua nostrae
animadversionis impetum eluderes. Nam quod invidiam facis nobis ingenuos
honestosque clamando, vide, ne deteriorem facias confidentia causam. Quid debent
laesi facere, ubi rei ad poenam confugiunt? At enim amici fuerunt nostri: eo
maiora meruerunt supplicia; nam qui ignotos laedit, latro appellatur, qui
amicos, paulo minus quam parricida.” Resolvit Eumolpos tam iniquam
declamationem et “Intellego” inquit “nihil magis obesse iuvenibus
miseris, quam quod nocte deposuerunt capillos: hoc argumento incidisse videntur
in navem, non venisse. Quod velim tam candide ad aures vestras perveniat, quam
simpliciter gestum est. Voluerunt enim antequam conscenderent, exonerare capita
molesto et supervacuo pondere, sed celerior ventus distulit curationis
propositum. Nec tamen putaverunt ad rem pertinere, ubi inciperent, quod
placuerat ut fieret, quia nec omen nec legem navigan[p. 220] tium
noverant.”
“Quid” inquit Lichas “attinuit supplices radere? Nisi forte
miserabiliores calvi solent esse. Quamquam quid attinet veritatem per
interpretem quaerere? quid dicis tu, latro? quae salamandra supercilia tua
exussit? cui deo crinem vovisti? pharmace, responde.”
1 supplicii Buecheler: supplicis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.