LO |
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
[24]
Profluebant per frontem sudantis acaciae rivi, et inter rugas malarum tantum erat cretae, ut putares
detectum parietem nimbo laborare. Non tenui ego diutius lacrimas, sed ad ultimam,
perductus tristitiam “Quaeso” inquam "domina, certe[p. 35]
embasicoetan iusseras dari." Complosit illa tenerius manus et “O”
inquit “hominem acutum atque urbanitatis vernaculae fontem. Quid? tu non
intellexeras cinaedum embasicoetan vocari?” Deinde ut contubernali meo
melius succederet, “Per fidem” inquam“vestram, Ascyltos in hoc
triclinio solus ferias agit?”
“Ita” inquit Quartilla “et Ascylto embasicoetas detur.” Ab
hac voce equum cinaedus mutavit transituque ad comitem meum facto clunibus eum
basiisque distrivit. | Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat
ilia sua. Itaque conspicata eum Quartilla, cuius esset puer, diligentissima
sciscitatione quaesivit. Cum ego fratrem meum esse dixissem, “Quare
ergo” inquit “me non basiavit?” Vocatumque ad se in osculum
applicuit. Mox manum etiam demisit in sinum et pertrectato vasculo tam rudi
“Haec” inquit “belle cras in promulside libidinis nostrae
militabit: hodie enim post asellum diaria non sumo.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.