previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute,
Nasonem nolles in quibus esse locis,
sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum, ei mihi!
plus illud quam tua vota valet.
5 in Scythia nobis quinquennis Olympias acta est:
iam tempus lustri transit in alterius.
perstat enim fortuna tenax, votisque malignum
opponit nostris insidiosa 1 pedem. [p. 442]
certus eras pro me. Fabiae laus. Maxime, gentis,
10numen ad Augustum supplice voce loqui.
occidis ante preces, causamque ego, .Maxime, mortis
(nec fuero tanti) me reor esse tuae.
iam timeo nostram cuiquam mandare salutem:
ipsum morte tua concidit auxilium.
15 coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae .
spem nostram terras deseruitque simul,
quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti
vestra procul positus carmen in ora dedi.
quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
20iam modus et sacrae mitior ira domus,
te quoque idem liquido possum iurare precari,
o mihi non dubia cognite Brute nota.
nam cum praestiteris verum mihi semper amorem,
hic tamen adverso tempore crevit amor.
25quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret,
passuros poenam crederet esse duos.
lenem te miseris genuit natura, nec ulli
mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit:
ut qui quid valeas ignoret Marte forensi,
30posse tuo peragi vix putet ore reos.
scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur,
supplicibus facilem, sontibus esse trucem,
cum tibi suscepta est legis vindicta severae,
verba velut tinctu 2 singula virus habent.
35 hostibus eveniat quam sis violentus in armis
sentire et linguae tela subire tuae. [p. 444]
quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes
istius ingenium corporis esse negent,
at si quem laedi Fortuna cernis iniqua,
40mollior est animo femina nulla tuo.
hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum
notitiam pars est infitiata mei.
inmemor illorum, vestri non inmemor umquam,
qui mala solliciti nostra levatis, ero.
45 et prius hic nimium nobis conterminus Hister
in caput Euxino de mare vertet iter,
utque Thyesteae redeant si tempora mensae,
Solis ad Eoas currus agetur aquas,
quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum,
50arguat ingratum non meminisse sui.

1 invidiosa

2 tinctum corr. Ehwald

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (17 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: